monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 92, 2
Errores Origenis. Nam cum legeretur volumen περὶ Ἀρχῶν, quem nos de Principiis possumus dicere, in quibus scriptum est quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: Et rursum, Quantum differt Paulus et Petrus a Salvatore, tanto Salvator minor est Patre: Et iterum, Christi regnum finietur aliquando, et Diabolus cunctis peccatorum sordibus liberatus, aequo honore decorabitur, et cum Christo subiicietur: Et in alio libro, qui de Oratione inscribitur: Non debemus orare Filium, sed solum Patrem, nec Patrem cum Filio, obturavimus aures nostras, et tam Origenem, quam discipulos eius consona voce damnavimus, ne modicum fermentum totam massam corrumperet . Quid loquar de resurrectione mortuorum, in qua perspicue blasphemat, et dicit, quod post multos saeculorum recursus corpora nostra paulatim redigantur in nihilum, et in auram tenuem dissolvantur; ac ne parvum hoc putaremus, adiecit: Resurgens corpus non solum corruptibile, sed mortale erit. Ut scilicet Dominus atque Salvator frustra destruxerit Zabulum, qui mortis habebat imperium; siquidem et post resurrectionem corruptio, et mortalitas in nihilum resolutis corporibus dominatur humanis. De Angelis quoque temeraria aliqua confinxit, ut cuncta in coelo ministeria servitutis Dei non sint in coelo creata, sed diversis lapsibus et ruinis varia officiorum sortiti sunt nomina; causasque veteres praecessisse, quibus creverint, vel decreverint. Et inter haec quasi doloris impatiens, clamante populo. 'Quae sursum est Ierusalem, libera est,' nihil in ea purum, nihil a vitiis liberum et perpetua securum virtute contendit. Non stetit haec tenus profana de Angelis disputatio, sed proficiens in scelere: Sicut Daemones, inquit, nidore hostiarum, assidentes aris Gentilium pascebantur, ita et Angeli sanguine victimarum, quas spiritualium typus immolat Israel, fumo thymiamatis delectati, versabantur prope altaria, et huiuscemodi alebantur cibis. Quis non putet eum nihil ultra invenire potuisse, in quod mens vesana corrueret? Praescientiam quoque futurorum, quae soli Domino nota est stellarum motibus tribuit, ut ex earum cursu, et varietate formarum, Daemones futura cognoscant, et vel agant aliqua, vel ab his agenda demandent. Ex quo perspicuum est, eum Idololatriam, et Astrologiam, et varias Ethnicorum fraudolentae divinationis praestigias approbare.